Buscar este blog

viernes, 7 de mayo de 2010

CARMEN LI. EN EL FONDO, SÓLO TENÍA QUE RECURRIR A LOS CLÁSICOS... CATULOOOOOO QUERIDOOOOO HOY ES MI DIAAAAAAAA




Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, adspexi, nihil est super mi,
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestumst,
otio exultas nimiumque gestis,
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.

No hay comentarios:

Publicar un comentario